라틴어 문장 검색

Purpureis clauata notis niueumque colorem Intermixta rubet uestis candore represso, Qua mulier predicta nitet, cultusque fatetur Arbitrium mentis, mens ipsa uidetur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:7)
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes, Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris Illesa seruare fide, nec nomine falso Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:2)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:17)
Ad meae tantum voluntatis arbitrium, nunc tempestatis stomachatur in iram, nunc in tranquillitatis pacem revertitur, nunc elatum tumoris superbia, in montis evadit imaginem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:18)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Cum recte vivas, ne cures verba malorum, Arbitrij non est nostri, quod quisque loquatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 27:1)
liberum enim arbitrium habemus, consilium nobisdatum omittere vel servare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 29:3)
Et certe, cum istud consilium planumac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatasmerito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:2)
et etiam cum ex turribustot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisitunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:21)
Causa namque meo arbitrio fuit quod, nec Deum timendo nec hominem reverendo, secutus es nomen tuum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 221:5)
Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione acpræcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:6)
Et certe, arbitrio meo, ad convivium sunt necessaria tria generaferculorum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 6:2)
et certe, meo arbitrio, septem sunt in iudicioprincipaliter necessaria, videlicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:10)
Quo Testamento divinae gratiae pignus tenemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION