-
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
-
Quae confestim accepta regis amicitia et totius pene regni potestate, more paterno tryannice vivere incepit, et omnem hominem exercrari, quem Beorhtric diligeret, et omnia odibilia Deo et hominibus facere, et omnes, quos posset, ad regem accusare, et ita aut vita aut potestate per insidias privare.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:3)
-
ipse quoque Hlothuuicus filius Karoli Francorum regis erat, cuius filiam Iuthittam Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, ad reginam sibi paterna voluntate suscepit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:6)
-
Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:12)
-
nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:5)
-
In quibus affectum in me paternum tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima caritate amplectende.
- (아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 1:2)
-
Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.
- (아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 3:2)
-
Nam si in me dilexerunt quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conversione superatam atque calcatam!
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:5)
-
Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:7)
-
Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti, - qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi.
- (아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:2)
-
Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.
- (아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:12)
-
Pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.
- (아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 7:8)
-
sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 3:2)
-
Per quod satis dilucet, hane capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, X 4:1)
-
si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:7)