라틴어 문장 검색

Quanta fuerit hostibus caedendis ira rabies-que victoribus, sic aestimare posses, quod a proelio profugi cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur, - foedum etiam in barbaros.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 85:1)
Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est, in speculis fit ut in laeva videatur eo quod planitiem ad speculi veniens cum offendit imago, non convertitur incolumis, sed recta retrorsum sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit cretea persona, adlidat pilaeve trabive, atque ea continuo rectam si fronte figuram servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:9)
L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 5:1)
Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis, Et dum pila valent fortes torquere lacerti, Degenerem patiere togam, regnumque senatus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:47)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
nec pila lacertis Missa tuis caeca telorum in nube ferantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:21)
Pila sed in medium venere trementia pectus, Avertitque ratem morientis dextra magistri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:48)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
totaeque cohortes Pila parata diu tensis tenuere lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:6)
stetit omne coactum Circa pila nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:37)
Nec pila timentur Nostra nimis Parthis, audentque in bella venire, Experti Scythicas, Crasso pereunte, sagittas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:49)
Sed me nec sanguis, nec tantum vulnera nostri Adfecere senis, quantum gestata per urbem Ora ducis, quae transfixo sublimia pilo Vidimus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:16)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)
miserique in crure Sabelli Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem Avulsitque manu, piloque adfixit arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:17)
Eoi propius timuere sarissas, Quam nunc pila timent, populi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION