라틴어 문장 검색

sed procul inclusas audit ridere puellas, lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, femineae loca clausa deae fontesque piandos impune et nullis sacra retecta uiris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 911)
"interdicta uiris metuenda lege piatur quae se summota uindicat ara casa."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 927)
"nec tu cui currum Curii superare, Metelle, contigit, ostentans nobis elephanta frequentem, grex niger albentes tegeret cum mole iugales auctoremque suum celaret pompa triumphi."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 160)
"hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix saetarum per damna nitet, tum lumine glauco albet aquosa acies ac vultibus undique rasis pro barba tenues perarantur pectine cristae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)
"iam si forte suem latratibus improbus Vmber terruit, albentes nigro sub gutture lunas frangere ludus erat colluctantique lacerto vasta per adversas venabula cogere praedas, quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens horrore splenderet apri virtusque repugnans proderet invitum per fortia facta pudorem!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
Quid referam alternas gemino super aggere mensas albentesque lacus altosque in gurgite fontes teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci29)
nec saltem teneris ostrum puerile lacertis exuit albentique umeros induxit amictu, quem non corrupit pubes effrena novaeque libertas properata togae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii22)
colla toris crinita tument, stantesque repectit aura iubas, bibit albentes humus arida nimbos, fit sonus humanisque pedum tenuisque rotarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권164)
"quanam hoc ego morte piabo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권34)
Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit verbaque sollicitas matrum solantia curas addidit, armatae ruit ad delubra Dianae rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas et quercum gavisa videt, tunc limina divae adstitit et tali nequiquam voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권265)
"piabo manus et eodem pectora ferro rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권273)
Philaenivm Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 13)
iube te piari de mea pecunia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 236)
aut te piari iube, homo insanissime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 271)
albent usurpavit verbum 'albeo albes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 361)

SEARCH

MENU NAVIGATION