라틴어 문장 검색

nec iam contenta piatum condere vaginae gladium, ne tecta rubigo occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, catholico in templo divini fontis ad aram consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 125)
nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
quos illi fors et poenas ob nostra reposcent effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:21)
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:23)
" Sic ore effata recepit ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:11)
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti haud dubitanda refer:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:14)
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saevitque canum latratus in auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:4)
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:11)
fit Beroë, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, cui genus et quondam nomen natique fuissent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:11)
longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:9)
Olli sic breviter fata est longaeva sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:12)
Nam tua finitimi, longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt, et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:24)
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 24:1)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION