라틴어 문장 검색

Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:1)
Ad haec dux et universa multitudo Christianorum [0569D] fortiter assiliunt urbem, in confratre Gerhardo totius pietatis et misericordiae obliti, urbis defensores in sagittis et fundibulis et mangenellis circumquaque impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:13)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Natali autem Domini in proximo facto, praefati principes cum ingenti honore et comitatu Christianorum Jerusalem sunt ingressi, duce Godefrido gloriose eis occurrente, et prae gaudio nimioque desiderio eos videndi, pia eis oscula faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:10)
Interea Baldewino Rohas a Malatina regresso, crudelis legatio ad eum facta est, scilicet quia frater ejus uterinus, Godefridus princeps magnificus, in Jerusalem obierit, et omne regnum terrae illius morte tam pii dominatoris in populo Christiano jam desolatum fuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:1)
Fregerunt etiam in praedictis locis et civitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:3)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
Quod pius rex et omnis populus deplorantes, Deum coeli flebili voce invocant, ut, fontem misericordiae suae aperiens, apostaticis viris et stultis Sarracenis [0673C] demonstrare velit quod non recte agentes divinae majestati blasphemiam irrogare praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:4)
Que facta pietatem vel extimationem vel verecundiam nostram ledunt,et ut generaliter dicam, que contra mores fiunt, nec nos facere posse credendumest quoque animo fiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:1)
Et Cato dixit, Dilige non egra caros pietate parentes Nec matrem offendas, dum vis honus esse parenti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:18)
Et Martialis Coquus dixit, Dilige si bonus est iuxta pietate parentem, Si malus est, tollera, filius esto bonus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:20)
et nequissima paupertas in ore pii."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:12)
Quam pietatem exercere debentprincipes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta,sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:35)
De pietate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 38:1)
Justa sapientiam pietatem non deseras sed illam exercendo benigne eamsemper ante occulos habeas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION