라틴어 문장 검색

concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 664:2)
ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum -egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:1)
Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 196:1)
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 269:1)
erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:1)
in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 386:2)
grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 632:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
pingvis ubi et placabilis ara dianae 'pinguis' frequenti sacrificio, 'placabilis' autem ac si diceret, non qualis ante fuit, vel illic vel apud Tauros, humano gaudens cruore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7641)

SEARCH

MENU NAVIGATION