라틴어 문장 검색

Hinc inveniri & inter se comparari possunt pondera corporum in diversos Planetas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:2)
Nam pondera corporum aequalium circum Planetas in circulis revolventium sunt (per Prop. IV. Lib. I.) ut diametri circulorum directè & quadrata temporum periodicorum inversè;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:3)
& pondera ad superficies Planetarum aliasve quasvis à centro distantias majora sunt vel minora (per hanc Propositionem) in duplicata ratione distantiarum inversa.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:4)
& cum distantia Lunae à Terra, ex Hypothesi quod Solis parallaxis horizontalis seu semidiameter Terrae è Sole visae sit quasi 20";
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:11)
Igitur pondera corporum aequalium, in superficiebus Terrae & Planetarum, sunt fere in ratione dimidiata diametrorum apparentium è Sole visarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 37:2)
Quòd si fortè diameter illa & gravitas in superficie Terrae mediocris sit inter diametros Planetarum & gravitatem in eorum superficiebus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 37:7)
quoniam Saturni, Jovis, Martis, Veneris & Mercurii è Sole visorum diametri sunt 18", 39"½, 8", 28", 20" circiter, erit diameter Terrae quasi 24", adeoque Parallaxis Solis quasi 12", ut Horroxius & Flamstedius propemodum statuere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 37:8)
Innotescit etiam quantitas materiae in Planetis singulis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 38:2)
Nam quantitates illae sunt ut Planetarum Vires in distantiis à se aequalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 38:3)
Si Parallaxis Solis statuatur minor quam 20", debebit quantitas materiae in Terra diminui in triplicata ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 38:5)
Innotescunt etiam densitates Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 39:2)
Densitas autem Terrae, quae hic colligitur, non pendet à Parallaxi Solis, sed determinatur per parallaxin Lunae, & propterea hic recte definitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 39:6)
Planetarum autem densitates inter se fere sunt in ratione composita ex ratione distantiarum à Sole & ratione dimidiata diametrorum apparentium è Sole visarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:2)
Diximus utique, in Corollario secundo, gravitatem ad superficies Planetarum esse quam proximè in ratione dimidiata apparentium diametrorum è Sole visarum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:4)
ideoque densitates fere sunt ut radices diametrorum apparentium applicatae ad diametros veras, hoc est reciproce ut distantiae Planetarum à Sole ductae in radices diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION