라틴어 문장 검색

quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:3)
Patricia gens Claudia - fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate - orta est ex Regillis oppido Sabinorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 1:1)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:2)
de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 2:1)
candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:3)
libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:4)
aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:3)
ne candidatis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocentibus absolutiones uenditare cunctatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:1)
Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:1)
3. Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeio secuntur superbiam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 98:1)
Et in hoc non solum plebeia dementat intentio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse comperimus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:2)
'rex sum—' nil ultra quaero plebeius.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장132)
Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:11)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)

SEARCH

MENU NAVIGATION