라틴어 문장 검색

Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장3)
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:2)
Merito plectimur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.7)
Angusto in aditu taurus luctans cornibus Cum vix intrare posset ad praesepia, Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Taurus et vitulus.1)
tanta conflagravit invidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani temporibus usus ut multi, electusque tunc a provincia ad inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus - erat ab illo relegatus -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:2)
quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:5)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, Plecterer - in dominam ius mihi maius erit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 725)
Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1329)
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 320)
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, plectar et incauto semper ab ingenio?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 147)
inscia quod crimen viderunt lumina, plector, peccatumque oculos est habuisse meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 517)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
auctor et ipse doli coluber plectitur inprobus, ut mulier colla trilinguia calce terat;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum36)

SEARCH

MENU NAVIGATION