라틴어 문장 검색

Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae castello conlocentur ad castellum, quod erit in moenibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장12)
ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, quod et decursus et circumductiones et ventres et expressus hac ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus ad moenia fastigii libramenta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장33)
reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt conlocanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장42)
itaque minime fistulis plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장51)
in eos pilam plumbeam per lineam demittendam curavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장15)
de materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos, quanta longitudo scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장51)
Rotas enim circiter pedum XV fecit et in his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit, ita uti fusus a fuso non distaret pedem [esse] unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장65)
, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis . compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장40)
Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장6)
basis compingatur, quae graece ἐσχάρα dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장2)
arrectaria, quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장7)
conpacta coniuncta, ut "turrim conpactis tra- bibus quam eduxerat ipse".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 364)

SEARCH

MENU NAVIGATION