라틴어 문장 검색

ecce autem bibit arcus, pluet credo hercle hodie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 280)
nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, rapidus raptori pueri subduxit pedes abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS33)
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 744)
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장28)
item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장35)
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 4:1)
multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera- liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 64)
ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:4)
" Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.
(불가타 성경, 아모스서, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION