라틴어 문장 검색

Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam aurato volucrem flexit Schoeneida pomo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae82)
te non Hesperidum pomis, non amne subacto, non socerum fallente rota, sed iudice dignus Augusto variis Stilicho spectatus in armis accipit et regni dotes virtute paravit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae86)
haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:163)
Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 27:1)
Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:1)
Id porro genus est siliginis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:4)
Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:3)
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:5)
Siliginis modii quinque totidem operas desiderant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:3)
Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:2)
sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:4)
Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION