라틴어 문장 검색

at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:21)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 6:1)
— Et duros obice postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 3:2)
Nec varios inhiant pulchra testudine postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:4)
Postibus Antaei Libye:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:71)
Infulaque in geminos discurrit candida postes, Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:18)
Tum poste recluso, Dux ait:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:41)
Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho, Tandem passa mori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:54)
Nobile corpus Robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:21)
Hebenus Meroetica vastos Non operit postes, sed stat pro robore vili, Auxilium, non forma, domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:8)
Nulla magis toto ianua poste patet, Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX11)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
Surgentem focus excipit superba Vicini strue cultus iliceti, Multa vilica quem coronat olla.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII7)
figere enim consecrare hic debemus accipere, ut postibus adversis figo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2488)

SEARCH

MENU NAVIGATION