라틴어 문장 검색

sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장2)
postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장2)
ille praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem eius atrox ausuros respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장8)
postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
et postremo concessit rex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장11)
Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali initio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장1)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장5)
legio classica nihil cunctata praetorianis adiungitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장7)
rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장11)
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장5)
neque ideo praetorianorum fides mutata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION