라틴어 문장 검색

Balineum atque omnis umor alienus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장29)
potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est, quae urinam movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장32)
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장42)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장43)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장64)
si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장76)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
Cibus autem, quo die primum umor emissus est, supervacuus est, nisi si vires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장87)
nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장43)
Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장46)
potio sine vino aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장28)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장12)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장14)
si fieri potest, etiam potione;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장20)
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION