라틴어 문장 검색

Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장64)
cuive cca fauces grandes venae vel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장24)
Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장155)
nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipiti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장156)
in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장209)
Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장246)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장250)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장40)
Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장72)
Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장84)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장7)
nam et propius petitur, et tutius evellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장9)
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장24)
nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION