라틴어 문장 검색

Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장246)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장250)
deinde orae vulsella prendendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장66)
Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장72)
Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장84)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장32)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장37)
Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장41)
Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub eaque quod volumus excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장43)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장45)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION