라틴어 문장 검색

Dumque locus aggestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit, viribus magnis enisa, et ille ne frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 17:2)
et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus multis et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:3)
et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:2)
Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:2)
Ubi victus, fugatis omnibus suis, inter angustias arcentis populi periit, equo praecipitatus in fluvium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:3)
duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari, duo portati sunt unum caput habentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 6:2)
quod ita et factum est, excepto Widochindo, qui fuga lapsus est partibus Nordmanniae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:3)
opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:6)
dereliquerunt eorum loca munita, quae supra nominata sunt, firmitatesque eorum vel machinationes dimiserunt fuga lapsi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 791 106:10)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:2)
quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat.
(아풀레이우스, 변명 18:3)
enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut ancora excipit.
(아풀레이우스, 플로리다 12:6)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION