라틴어 문장 검색

qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 700:1)
moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 167:1)
cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 216:2)
appropinquanti faucibus super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 176:3)
nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 9:1)
translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant ut coli non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 15:1)
] apud fustitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 118)
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 298)
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 260)
studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat, is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 12)
nihil est praedae praedatoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 510)
T. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 434)

SEARCH

MENU NAVIGATION