라틴어 문장 검색

intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis in conceptione veri videtur esse unus essentialis actus, ergo una natura.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 4:2)
Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 79:7)
omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 79:7)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION