라틴어 문장 검색

Male meruisti de patre quem exclusisti, de sorore cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus quos in tam bona timuisti causa.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.11)
Grave praeiudicium est, quod iudicium non habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 194)
Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:3)
Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:4)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
itaque provocatione certatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 275:3)
ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
id adeo malum ex provocatione natum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha9)
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio terrebant haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 227:1)
dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION