라틴어 문장 검색

eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 2:8)
Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes armorum strue diversa feralis Enyo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:1)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant idque piamen habent, aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tunc cum ferales praeteriere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권16)
nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes, hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권355)
fana tamen veteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta vides, nec viduae taedis eadem nec virginis apta tempora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권290)
Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:9)
Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:5)
Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus, contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:2)
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, "tune, Licha," dixit "feralia dona dedisti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:1)
Infelix non toto pectore sentit laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:7)
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit, tristique miserrima tandem ore "vale" dixit conlapsaque corpore toto est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 53:2)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 354)
funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, convenit et structis flamma parata rogis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION