라틴어 문장 검색

sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 330:1)
qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem castra habebat, signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 366:1)
Ceterum ut circumsederi arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipsis misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 8:2)
Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium defectionis adprobantibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 30:2)
Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:6)
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 111:1)
quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 240:1)
illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 667:2)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 284:1)
cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 113:1)
scilicet ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus imponerem praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 444:2)
itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:3)
postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION