라틴어 문장 검색

et sic Dominum coeli, apud quem non est iniquitas, venia et confessione delictorum vestrorum [0571A] purgati, facite vobis placabilem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:10)
Idcirco omnes de hac impietate cunctorumque foeditate delictorum ad confessionem et correctionem paterne cohortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:3)
quorum jussione et consolatione longius quam solebant ab urbe et porta procedere praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:5)
Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Rege autem multum resistente, et plurima illi objiciente quae idem adversus se praesumpserat, sicut anxius ei magis [0595D] ac magis precibus instabat, rememorans qualiter ab eo unctus et in regem consecratus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:4)
qui delictorum suorum confessione facta, indulgentia accepta, et Dominici corporis communione, urbem fortiter assiliunt in mari et in terra cum Pisanis et Genuensibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:11)
An tributariam et ancillariam facere sanctam praesumis Ecclesiam?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:12)
Vide ne ultra praesumas de his loqui aut agere, cum ad te minime pertineat, et Domini apostolici maledictionibus de talibus ausibus judicio possis incurrere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:14)
- Post confessionem delictorum, episcopo Gerhardo crucem Domini praeferente, rex per medios hostes irrumpit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 132:2)
Et hoc dicto cum jurejurando, confessionem delictorum suorum coram iisdem episcopis fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:1)
qui deinceps dividi, aut ullatenus aliquibus in locis spatiari, nulla fiducia praesumpserunt, propter assiduos Turcorum assultus et nimias illorum copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:7)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION