라틴어 문장 검색

Sed hoc contingere oportet ex felicitate quadem et casu (veluti musicis sui cantus), non autem ex regulis artis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:8)
Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:14)
At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:18)
An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:25)
an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:11)
ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:15)
Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes me cum reputes licet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:6)
uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:11)
Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:7)
Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:21)
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:1)
Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:3)
Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:9)
Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION