라틴어 문장 검색

invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
non sic igitur mirabere portus quos natura dedit, sed trunca puppe magister interiora petit, Baianae pervia cumbae, tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso garrula securi narrare pericula nautae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII23)
In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:4)
causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:2)
et multis aliis praebet regionibus aequor utilitatem opportunam sitientibus nautis, quod dulcis inter salsas intervomit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:5)
Sive errore viae seu tempestatibus acti, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:3)
Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:2)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae, Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:37)
congesto pondere puppis Versa, cava texit pelagus nautasque carina;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:13)
Sed nocte fugata, Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:38)
tantum nautae videre trementes Fluctibus e summis praeceps mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:29)
scopulosa Ceraunia nautae Summa timent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:39)
Sed nox saeva modum venti velique tenorem Eripuit nautis, excussitque ordine puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION