라틴어 문장 검색

namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, horridi sermone ceteros ut imparis inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장8)
munia imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장4)
insuper confusus pravitate vel ambitu ordo militiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장5)
nec sciri potest traxeritne Caecinam, an, quod evenit inter malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장11)
adventu demum peditum equitumque pravitas consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장5)
et vulgus eadem pravitate insectabatur interfectum qua foverat viventem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장4)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장2)
eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum uellet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:5)
quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 3:2)
Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:3)
pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:1)
11. Sin prorsus arrogantia vestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina Gelboe, vos fecit exsortes, ut Senatus eterni consulto restitisse timori non fuerit, nec etiam non timuisse timetis;
(단테 알리기에리, Epistolae 39:1)
Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:12)
Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION