라틴어 문장 검색

prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:6)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)
"1 testis Christicolae ducis adventantis ad urbem Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum praecipitans, quanam victricia viderit arma maiestate regi, quod signum dextera vindex praetulerit, quali radiarint stemmate pila."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권150)
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:3)
iam tuta tenebam, ni gens crudelis madida cum veste gravatum prensantemque uncis manibus capita aspera montis ferro invasisset, praedamque ignara putasset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:14)
Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:9)
Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:6)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, sic, inquit, , Caesaris . Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod ostendisse satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 171:1)
fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, Non, sed in orchestra pila lusi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:4)
nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 44:1)
Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:6)
eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:3)
Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ;
(세네카, 행복론, Liber II 70:1)
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ;
(세네카, 행복론, Liber II 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION