라틴어 문장 검색

tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:5)
Equidem cum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:1)
prensat unus P. Galba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kalend.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:7)
date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:4)
99 P.L.M. Lecto compositus vix prima silentia noctis carpebam et somno lumina victa dabam, cum me savus Amor prensat sursumque capillis excitat et lacerum pervigilare iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:1)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
lubrica prensantes effugit umbra manus, ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권285)
- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:8)
Ictus erat qua crus esse incipit et qua mollia nervosus facit internodia poples.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:16)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:6)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION