라틴어 문장 검색

Unum quippe omnium aliarum rerum principium Deum constat esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:5)
Et omne quod est, aut Deus est, et ideo aeternum, aut ab aeterno illo principio manet creatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:6)
In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), unde ante hoc nihil creatum esse volunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:8)
Non quod vere canis aut lapis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intelligerent, quod possent tanta superstitione eversos esse homines, ut esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem venire si puderet, viderent quanto magis pudendum esset in turpiore consistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:7)
Quid itaque mirum cum in verbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusive proferantur, ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui, et eum procreasse, vel Filius ab eo procreatus, vel ejus dicatur effectus esse, secundum id videlicet quod ab eo est genitus potius quam creatus vel factus, et ille tantum genitor potius quam creator vel auctor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:1)
Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:10)
Quod vero totum mundum unum animal Plato dicit, maximam concordiam universorum operum Dei demonstrat, quasi diversorum membrorum in uno corpore animalis, quibus omnibus una praeest anima singulis tota praesens, et in diversis una, et eadem operans diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:17)
Sic et Apostolus totius Ecclesiae concordiam unitatemque demonstrans, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus, et compagem fidei, et charitatis, ex diversis fidelibus conjunctum, sibi ita invicem servientibus et administrantibus, quasi diversa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio, uno omnibus spiritu praesidente, et diversa in diversis operante, sicut anima in diversis totius corporis membris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:18)
Hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:34)
Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
Et Principio coelum et terram, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 56:1)
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:2)
Hoc erat in principio apud Deum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:3)
Et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet Primus resurrectionis principio ostensus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION