라틴어 문장 검색

Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:4)
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:2)
Imaginatio autem non comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est, quia omnis imaginans sensibiliter afficitur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:11)
Est etiam philosophus virtuosus moraliter loquendo propter tria.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:1)
Desiderium enim cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:4)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:2)
frequenter probationibus et testibus silentium patronus indicit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:2)
nec ullis tantorum criminum probationibus in paenitentiam versus seram veniam post scelus quaerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장5)
Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
Habeo preter hec preceptorem Phylosophum qui, cuncta moralia dogmatizans, amicis omnibus veritatem docuit preferendam. 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:8)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
40. Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica;
(단테 알리기에리, Epistolae 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION