라틴어 문장 검색

Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:14)
que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:32)
Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:10)
Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:24)
Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 17:2)
6. Minime hoc probatione indiget.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 164:1)
"quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:1)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
et haec tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:4)
et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut specula Misenus ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1805)
vix ea fatus erat ad probationis gratiam pertinet quod ea quae Achaemenides adfirmaverat statim adprobavere Troiani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6551)
de umbris autem facilis est probatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8114)
dixerat Anchises ante dicta de reversione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7521)
argivaque pubes et hoc ad generis, ut supra diximus, pertinet probationem, quod eum sequebantur Argivi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7943)

SEARCH

MENU NAVIGATION