라틴어 문장 검색

Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:1)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:25)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
In Deo vero (qui sola voluntate omnia complet) hoc omnino superfluum esset, quod in nobis necessarium est, atque ideo non potentiae, sed vitio potius tribuendum esset in eo, praesertim cum hoc in multis excellentiae ipsius derogaret, ut ambulare videlicet posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:15)
Si enim ponamus ut plura vel pauciora facere possit, vel ab his quae facit cessare, profecto multum summae ejus bonitati derogabimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:2)
Hinc est illa Platonis verissima ratio, qua scilicet probat Deum nullatenus mundum meliorem potuisse facere quam fecerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:12)
Quam etiam rationem sancti secuti videntur, cum Deum Patrem probarent Filium tam bonum genuisse, quantum potuit, ut ei aequalis esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:23)
Hoc quippe, inquiunt aestimare, multum derogat divinae excellentiae, ut videlicet id solummodo facere possit quod quandoque facit, et id solum dimittere quod dimittit, cum nos etiam ipsi, qui longe impotentiores sumus, multa etiam facere et dimittere possumus, quae nequaquam facimus vel dimittimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:4)
Quod omnino falsissimum est. Prorsus quippe naturae divinae repugnat id eum facere quod ejus derogat dignitati, et quod eum facere minime convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:4)
Denique, si more hominum dicamus eum aliud posse uno tempore quod alio non possit, propter hoc videlicet solum quod ei convenit uno tempore id facere quod non convenit alio, nulla ejus in hoc impotentia vel potentiae diminutio est intelligenda, cum ad potentiam cujuslibet minime pertineat quod ei nullatenus convenit, ut inde commendari possit imo e contrario, ejus derogaret dignitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:12)
ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:2)
Et sic nos oportet instanter asserere nobilitatis ordinis institutores suos in vanum emisisse labores, quod quam sit absurdum probare non insisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION