-
plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:2)
-
arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:1)
-
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
-
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
-
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
-
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
-
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
-
mihi fortuna, illis probra obiectantur.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 85장27)
-
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
-
quid deos probro addimus?
- (세네카, 아가멤논 6:32)
-
Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:3)
-
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
-
hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:3)
-
ne qua pars probro vacet, mundus puellae serta Gnosiacae gerit, sed vetera sero querimur una me dira ac fera Thebana tellus nuribus a!
- (세네카, Hercules Furens 1:9)
-
Abest pavoris crimen ac probrum procul, virtusque nostra nescit ignavos metus:
- (세네카, 오이디푸스 2:5)