라틴어 문장 검색

Sed ne tantum videar disputare de feminis, viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:1)
Os barbarum et procax et in convicia semper armatum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:19)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
"Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:12)
"*φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:6)
Sexus femineus suo iungatur sexui;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:3)
Endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali, quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnes implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo pectore plus agitat veraeque paratur harenae, quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI129)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
ante pedes imago feminea est, cuius dextera laevaque sunt signa feminarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:4)
Species feminea terrae imago est, quam sol desuper inlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:1)
signa duo aeque feminea quibus ambitur hylen naturamque significant confamulantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:2)
lacerasset, crine soluto, Pectora femineum, ceu Bruti funere, vulgus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:15)
tot femineis complexibus unum Non lassat nox una marem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION