라틴어 문장 검색

"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:4)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 12:12)
adversus alia maledicta mores et vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit, adversus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 88:3)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)
iam palpitat arvis Phaedimus, et certi nondum tacet arcus Amyntae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권184)
tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis nudus in egregii vacuum iam corpus amici procidit et tali lacrimas cum voce profudit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권24)
hic saevi miser inter funera belli palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권327)
his arduus ignis palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권28)
Etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:1)
Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION