라틴어 문장 검색

Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam festinantius agerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장1)
ibi tres et viginti speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장4)
neque enim in procinctu et castris habitos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장3)
neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:2)
Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:1)
excitum a verbo 'cio cis cit'. rvit festinanter venit, ut ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6761)
unde etiam milites in procinctu esse dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6128)
praecipitate moras praecipitanter, id est festinanter abicite.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4431)
rapvere faces 'rapuere' raptim et festinanter tulerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1431)
flvunt festinanter incedunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2363)
nam ait et 'surasque incluserat auro', et 'certatim' pro festinanter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4864)
nam et Terentius de futura contentione ait accingere, et 'procinctus' appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4866)
illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse semper beatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:1)
itaque maximae rei publicae partes, in is bella quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acuminibus, nulli viri vocantur ex quo in procinctu testamenta perierunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:4)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION