라틴어 문장 검색

Describe nobis, quaeso, inter quos vel oriri potest, vel servari.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:33)
Inter bonos oriri potest, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:36)
Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:4)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
Verum ne forte, si quilibet turpes sic affecti vellent pro invicem mori, ad amicitiae summam crederentur evecti, diximus inter quas personas oriri possit et perfici amicitia.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:18)
Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:24)
Unde non parvas discordias inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:31)
Discretum, prudens, cautum, laudabile, tutum, Vtile consilium Nature iudico, uotum Approbo, propositum laudo, molimen adoro Vt nouus in mundo peregrinet Lucifer, in quo Nullius labis occasus nubilet ortum, Solis in occasu sol alter proferat ortum, Sol nouus in terris oriatur, cuius in ortu Sol uetus occasus proprios lugere putetur, Possideat solus quicquid possedimus omnes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:11)
Diuinum creat ex nichilo, Natura caduca Procreat ex aliquo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:7)
Adsunt factori Parce cumulantque decorem Facture, non inuidie liuore retracte A donis anime, sed multa dote salutant Ortam, felici claudentes omine fatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:11)
E tunicis egressa suis rosa purpurat ortos, Nec spinam matrem redolet, sed sponte creata Pullulat, atque nouos sine semine prodit in ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:10)
Rationis enim motus ab ortu coelestium oriens, per occasum transiens terrenorum, coelestia considerando regyrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:24)
Haec mentem humanam in vitiorum occasum deducit, ut occidat, illa in orientem virtutum ut oriatur invitat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:26)
Deus operando hominem creat, angelus operando procreat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION