라틴어 문장 검색

itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:2)
omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim .habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 3:5)
qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio auctoritasque est restituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 1:2)
quod merito mihi potissimum iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 1:2)
In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta advocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 19:2)
Quid a te mihi iucundius potuit iniungi, quam ut praeceptorem fratris tui liberis quaererem?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:1)
Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 5:2)
Officium consulatus iniunxit mihi, ut rei publicae nomine principi gratias agerem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:1)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Haec putavi altius et quasi a fonte repetenda, quo magis scires, quam gratum mihi foret si susciperes quod iniungo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 2:1)
Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:3)
Nam dies ille nobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit aut intermissum laborem renovata sollicitudine iniunget.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 14:3)
Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis, sed ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION