라틴어 문장 검색

sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장8)
Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장1)
posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장6)
haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장4)
Namque circumiectas civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- cus, in verba eius adegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장1)
namque aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum quae mox tulimus saepius rediturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장6)
Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium Florum procuratorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장1)
fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque vellet frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:2)
nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 3:1)
sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:1)
scripsit et procuratoribus, triumphum appararent quam minima summa, sed quantus numquam alius fuisset, quando in omnium hominum bona ius haberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:3)
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:3)
ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:1)
ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:1)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION