라틴어 문장 검색

Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:6)
Tibi sacrificabo hostiam laudis (Ibid, 17).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:18)
Vel quia is qui sacrificat, in unum splendorem, in unam lucem debeat credere Trinitatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:5)
Ei enim qui fideliter sacrificat, dies lucet, nox nulla est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:6)
Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
Adiectumque est quod si procurare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum assignari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 8:2)
Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 19:2)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
, distributione graduum et inpositione crismali parrochiam Guntarii ab orientali parte procuravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:13)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
(아풀레이우스, 변명 17:7)
similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris.
(아풀레이우스, 변명 52:27)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
"Frater, et otiosus assiste, donec probe procuratum istud tibi repraesentem,"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION