라틴어 문장 검색

Quid stupemus captivam illius seculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 11:1)
Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:3)
Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec tanta in epulis vel gratuita ponantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:2)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
toto censu non prodigus emit Exiguam Cererem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:55)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Facinus quos inquinat, aequat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:38)
Non plenum modo vicies habebas, Sed tam prodigus atque liberalis Et tam lautus eras, Calene, ut omnes Optarent tibi centies amici.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX1)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
'Tandem commodius licet sedere, Nunc est reddita dignitas equestris, Turba non premimur nec inquinamur':
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VIII2)
tenent media omnia silvae causam reddit cur non facilis sit animarum regressus, quia omnia polluta et inquinata sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1311)
sic anima ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse habet purgari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72442)
et bene 'pingit', non 'inquinat';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 223)
parvoque adsueta non ut urbana, quae est segnis et prodiga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4713)
prodigus non mella con- ficiens, sed mella consumens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 894)

SEARCH

MENU NAVIGATION