라틴어 문장 검색

imperium tanto quaesitum sanguine, tanto servatum, quod mille ducum peperere labores, quod tantis Romana manus contexuit annis, proditor unus iners angusto tempore vertit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:27)
in nostram Gallia caedem coniurata venit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:71)
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes cognita Rufino, magna cervice triumphat omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet et coniuratos hortatur voce clientes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:171)
extinctique forent penitus, ni more maligno falleret Augustas occultus proditor aures obstrueretque moras strictumque reconderet ensem, solveret obsessos, praeberet foedera captis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:61)
hoc Africa saevis cinxerat auxiliis, hoc coniuratus alebat insidiis Oriens.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:144)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam imperator esse mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장4)
ac mox per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장7)
nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장7)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
quibus proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장6)
frater Cotys, proditor olim, deinde hostis, metuebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장2)
nam Pharasmanes interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exercebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장4)
satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장8)
igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION