라틴어 문장 검색

Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:3)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
Ptolemaee, ruinam Nominis haud metuis coeloque tonante, profanas Inseruisse manus, impure ac semivir, audes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:12)
Natura profana Morte patet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:30)
Fas mihi, magnorum, Caesar, secreta parentum Prodere, ad hoc aevi populis ignota profanis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:1)
hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6077)
quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60711)
sacra 'sacrum' est quod ad deos pertinet, 'profanum' quod ad homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6381)
profani qui non estis initiati, ἀμύητοι, βέβηλοι.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2582)
Horatius dira detestatio nulla expiatur victima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5972)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)

SEARCH

MENU NAVIGATION