라틴어 문장 검색

— Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis videlicet profunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:3)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Nam ideo omnes dexterae partes validiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor visceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 21:1)
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVII Palumbi1)
prolvit bibendo profudit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7391)
omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6044)
sic Terentius profundat, perdat, pereat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3813)
vel profundebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4684)
"Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:1)
"radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias,omnis visus extinguitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:21)
Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:4)
fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:5)
ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes eius viae pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:3)
Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, iidem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:1)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION