라틴어 문장 검색

Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:1)
Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 10:4)
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 5:1)
Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 11:1)
Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 11:3)
Dicit autem, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 3:1)
Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 6:1)
Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 50:1)
Adeo ut insigni humanae fortunae ludibrio veru circumageret ille qui coronam gestarat (cum tamen fortuna post tragoediam minime soleat comoediam aut exodium introducere).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:21)
Rex Hispaniae (ne dubitetis) nobiscum coniunctus erit, incertus quo regis Galli ambitio progressura sit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:8)
Probabiles enim tantum rationes secuti videntur, et argumentorum vertigine circumaguntur, et promiscua quaerendi licentia severitatem inquisitionis enervarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:64)
Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inveniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:9)
At vitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:7)
nec solum progrediendo, sed etiam rotando simul;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:30)
Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION