라틴어 문장 검색

Nationes progressae oportet partes agant, ut hoc debitum solvatur, magna ex parte vim non renovabilem insumptam minuentes et subsidia in indigentiores Nationes conferentes, ad politicas actiones progressionisque tolerabilis incepta sustinenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:4)
Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:2)
Inter oeconomiam et technologiam foedus omnia exterminat quae ad eorum proxima lucra non pertinent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:5)
55. Nonnullae Nationes paulatim magni ponderis prae se ferre possunt progressiones, auctas inspectiones efficaciores atque adversus corruptionem apertiorem dimicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 71:1)
Hominis libertas aliquid ad certam progressionem prudenter conferre potest, attamen nova quoque damna, novas aegritudinis causas et verae regressionis momenta addere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:4)
Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:2)
81. Homo, quamvis progressionis processus secum ferat, novitate quadam fruitur, quae aliorum systematum patentium evolutione plane explicari non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:1)
Praesentia haec reperta in nos “virtutum oecologicarum” progressionem concitat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:3)
“Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:10)
I. TECHNOLOGIA:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 137:1)
102. Genus humanum novum aevum ingressum est ubi technologiae dominium nobis binam optionem praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:1)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Technologia finem imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:6)
Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:7)
Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui reppererunt optiones pro tolerabili progressione?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION