라틴어 문장 검색

Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:4)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:1)
At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:5)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:5)
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:1)
Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:1)
sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:4)
tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:5)
Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:3)
Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:1)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et uatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION