라틴어 문장 검색

7. Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem, sed comis et consortio blandus, et sine zelotypia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:1)
Admiratio enim proles est raritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:2)
Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:4)
Saepe fit ut mariti deteriores bonas habeant uxores, sive hoc fiat quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiae per vices, sive quod uxores in patientia sua glorientur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:29)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque civilis scientiae partibus longe impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:19)
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:4)
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix, Agnouitque citi redeuntis nocte mariti Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero, Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:11)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:13)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
"salve sidereae prole augusta Serenae, magnorum suboles regum parituraque reges.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:160)
fecundum corporis imbrem sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu eripit officium patris nomenque mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:31)
nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:199)
quae iam conubia prolem vel frugem latura seges?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:301)

SEARCH

MENU NAVIGATION